Autore: Cesare
Pubblicato il: --
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora - quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est - non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat. Eo autem frumento, quod flumine Arari navibus subvexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Headui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit. Multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur.
- Traduzione
Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica
Approfondimenti ed Autori: Età Augustea
Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana
Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo
Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano
Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche