Versione di Cicerone

Paragrafo 32

Traduzione della Versione "Paragrafo 32" di Cicerone

Testo Originale Latino

Ab his qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt longe dissentiunt, nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt qui suas omnes cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis. Quam qui adpetiverunt, applicant se et propius admovent ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. Nam si utilitas amicitias conglutinaret, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte vultis. Fannius: Tu vero perge, Laeli; pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo.

 

Traduzione Italiana

Da queste idee dissentono quelli che riconducono, come le bestie, ogni cosa al piacere, e non fa meraviglia: a niente che sia alto, a niente che sia magnifico e divino possono alzare lo sguardo quelli…Vedi tutto, clicca qui per la traduzione!