Autore: Cicerone
Pubblicato il: --
Nam patribus acceptos deos ita placet coli si huic legi paruerint ipsi patres. Delubra esse in urbibus censeo nec sequor magos Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur quod parietibus includerent deos quibus omnia deberent esse patentia ac libera quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.
Melius Graii atque nostri qui ut augerent pietatem in deos easdem illos urbis quas nos incolere voluerunt. Adfert enim haec opinio religionem utilem civitatibus si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo viro tum maxume et pietatem et religionem versari in animis cum rebus divinis operam daremus et quod Thales qui sapientissimus in septem fuit homines existimare oportere omnia
- Traduzione
Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica
Approfondimenti ed Autori: Età Augustea
Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana
Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo
Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano
Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche