Versione "Libro 1, Par. da 21 a 25" di Cicerone

Libro 1, Par. da 21 a 25

Traduzione de: "Libro 1, Par. da 21 a 25" di Cicerone

Autore: Cicerone

Pubblicato il: --

Libro 1 Paragrafo 21

Sunt autem privata nulla natura sed aut vetere occupatione ut qui quondam in vacua venerunt aut victoria ut qui bello potiti sunt aut lege pactione condicione sorte; ex quo fit ut ager Arpinas Arpinatium dicatur Tusculanus Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum discriptio. Ex quo quia suum cuiusque fit eorum quae natura fuerant communia quod cuique optigit id quisque teneat; e quo si quis [quaevis] sibi appetet violabit ius humanae societatis.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 22

Sed quoniam ut praeclare scriptum est a Platone non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat partem amici atque ut placet Stoicis quae in terris gignantur ad usum hominum omnia creari homines autem hominum causa esse generatos ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent in hoc naturam debemus ducem sequi communes utilitates in medium adferre mutatione officiorum dando accipiendo tum artibus tum opera tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 23

Fundamentum autem est iustitiae fides id est dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex quo quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius tamen audeamus imitari Stoicos qui studiose exquirunt unde verba sint ducta credamusque quia fiat quod dictum est appellatam fidem. Sed iniustitiae genera duo sunt unum eorum qui inferunt alterum eorum qui ab is quibus infertur si possunt non propulsant iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus is quasi manus afferre videtur socio; qui autem non defendit nec obsistit si potest iniuriae tam est in vitio quam si parentes aut amicos aut patriam deserat.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 24

Atque illae quidem iniuriae quae nocendi causa de industria inferuntur saepe a metu proficiscuntur cum is qui nocere alteri cogitat timet ne nisi id fecerit ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur ut adipiscantur ea quae concupiverunt; in quo vitio latissime patet avaritia.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 25

Expetuntur autem divitiae cum ad usus vitae necessarios tum ad perfruendas voluptates. In quibus autem maior est animus in is pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem ut nuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei qui in re publica princeps vellet esse cuius fructibus exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia quibus rebus effectum est ut infinita pecuniae cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio nemini nocens vituperanda est sed fugienda semper iniuria est.
- Traduzione

Letteratura Latina

Età Arcaica

Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica

Età Augustea

Approfondimenti ed Autori: Età Augustea

Età Cesariana

Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana

Età da Adriano al Medioevo

Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo

Età da Tiberio a Traiano

Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano

Note bibliografiche

Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche