Versione "Libro 1, Par. da 36 a 40" di Cicerone

Libro 1, Par. da 36 a 40

Traduzione de: "Libro 1, Par. da 36 a 40" di Cicerone

Autore: Cicerone

Pubblicato il: --

Libro 1 Paragrafo 36

Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta est. Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum. [Popilius imperator tenebat provinciam in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem Popilio videretur unam dimittere legionem Catonis quoque filium qui in eadem legione militabat dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset Cato ad Popilium scripsit ut si eum patitur in exercitu remanere secundo eum obliget militiae sacramento quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non poterat.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 37

Adeo summa erat observatio in bello movendo.] M. quidem Catonis senis est epistula ad M. filium in qua scribit se audisse eum missum factum esse a consule cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur ut caveat ne proelium ineat; negat enim ius esse qui miles non sit cum hoste pugnare. Equidem etiam illud animadverto quod qui proprio nomine perduellis esset is hostis vocaretur lenitate verbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur quem nunc peregrinum dicimus. Indicant duodecim tabulae: aut status dies cum hoste itemque adversus hostem aeterna auctoritas. Quid ad hanc mansuetudinem addi potest eum quicum bellum geras tam molli nomine appellare? Quamquam id nomen durius effecit iam vetustas; a peregrino enim recessit et proprie in eo qui arma contra ferret remansit.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 38

Cum vero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria causas omnino subesse tamen oportet easdem quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum. Sed ea bella quibus imperii proposita gloria est minus acerbe gerenda sunt. Ut enim cum civi aliter contendimus si est inimicus aliter si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est cum altero capitis et famae) sic cum Celtiberis cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur uter esset non uter imperaret cum Latinis Sabinis Samnitibus Poenis Pyrrho de imperio dimicabatur. Poeni foedifragi crudelis Hannibal reliqui iustiores. Pyrrhi quidem de captivis reddendis illa praeclara: Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis Nec cauponantes bellum sed belligerantes Ferro non auro vitam cernamus utrique. Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum: Quorum virtuti belli Fortuna pepercit Eorundem libertati me parcere certum est. Dono ducite doque volentibus cum magnis dis.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 39

Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt est in eo ipso fides conservanda ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis cum de captivis commutandis Romam missus esset iurassetque se rediturum primum ut venit captivos reddendos in senatu non censuit deinde cum retineretur a propinquis et ab amicis ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
- Traduzione

Libro 1 Paragrafo 40

Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt est in eo ipso fides conservanda ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis cum de captivis commutandis Romam missus esset iurassetque se rediturum primum ut venit captivos reddendos in senatu non censuit deinde cum retineretur a propinquis et ab amicis ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
- Traduzione

Letteratura Latina

Età Arcaica

Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica

Età Augustea

Approfondimenti ed Autori: Età Augustea

Età Cesariana

Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana

Età da Adriano al Medioevo

Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo

Età da Tiberio a Traiano

Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano

Note bibliografiche

Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche