Autore: Cicerone
Pubblicato il: --
Libro 1 Paragrafo 41
Ac de bellicis quidem officiis
satis dictum est. Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse servandam. Est autem infima condicio et fortuna
servorum quibus non male praecipiunt qui ita iubent uti ut mercennariis operam exigendam iusta praebenda. Cum autem duobus
modis id est aut vi aut fraude fiat iniuria fraus quasi vulpeculae vis leonis videtur; utrumque homine alienissimum sed fraus
odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam eorum qui tum cum maxime fallunt id agunt ut viri boni esse
videantur. De iustitia satis dictum.
Libro 1 Paragrafo 42
Deinceps ut erat propositum
de beneficentia ac de liberalitate dicatur qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius sed habet multas cautiones.
Videndum est enim primum ne obsit benignitas et iis ipsis quibus benigne videbitur fieri et ceteris deinde ne maior benignitas
sit quam facultates tum ut pro dignitate cuique tribuatur; id enim est iustitiae fundamentum ad quam haec referenda sunt omnia.
Nam et qui gratificantur cuipiam quod obsit illi cui prodesse velle videantur non benefici neque liberales sed perniciosi
assentatores iudicandi sunt et qui aliis nocent ut in alios liberales sint in eadem sunt iniustitia ut si in suam rem aliena
convertant.
Libro 1 Paragrafo 43
Sunt autem multi et quidem cupidi splendoris et
gloriae qui eripiunt aliis quod aliis largiantur ique arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri si locupletent eos
quacumque ratione. Id autem tantum abest ab officio ut nihil magis officio possit esse contrarium. Videndum est igitur ut ea
liberalitate utamur. quae prosit amicis noceat nemini. Quare L. Sullae C. Caesaris pecuniarum translatio a iustis dominis ad
alienos non debet liberalis videri; nihil est enim liberale quod non idem iustum.
Libro 1
Paragrafo 44
Alter locus erat cautionis ne benignitas maior esset quam facultates quod qui benigniores volunt esse
quam res patitur primum in eo peccant quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias his et suppeditari aequius est et
relinqui eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam ut
ad largiendum suppetant copiae. Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos ut benefici
videantur facere multa quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est
coniunctior quam aut liberalitati aut honestati.
Libro 1 Paragrafo Tertium est propositum ut
in beneficentia dilectus esset dignitatis; in quo et mores eius erunt spectandi in quem beneficium conferetur et animus erga
nos et communitas ac societas vitae et ad nostras utilitates officia ante collata; quae ut concurrant omnia optabile est; si
minus plures causae maioresque ponderis plus habebunt.45
- Traduzione
- Traduzione
- Traduzione
- Traduzione
Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica
Approfondimenti ed Autori: Età Augustea
Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana
Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo
Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano
Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche