Versione "Libro 2, Par. da 51 a 55" di Cicerone

Libro 2, Par. da 51 a 55

Traduzione de: "Libro 2, Par. da 51 a 55" di Cicerone

Autore: Cicerone

Pubblicato il: --

Paragrafo 51

Atque etiam hoc praeceptum officii diligenter tenendum est ne quem umquam innocentem iudicio capitis arcessas; id enim sine scelere fieri nullo pacto potest. Nam quid est tam inhumanum quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque convertere? Nec tamen ut hoc fugiendum est item est habendum religioni nocentem aliquando modo ne nefarium impiumque defendere. Vult hoc multitudo patitur consuetudo fert etiam humanitas. Iudicis est semper in causis verum sequi patroni non numquam veri simile etiam si minus sit verum defendere quod scribere praesertim cum de philosophia scriberem non auderem nisi idem placeret gravissimo Stoicorum Panaetio. Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus eoque maior si quando accidit ut ei subveniatur qui potentis alicuius opibus circumveniri urgerique videatur ut nos et saepe alias et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex. Roscio Amerino fecimus quae ut scis extat oratio.
- Traduzione

Paragrafo 52

Sed eitis adulescentium officiis quae valeant ad gloriam adipiscendam deinceps de beneficentia ac de liberalitate dicendum est cuius est ratio duplex. Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia. Facilior est haec posterior locupleti praesertim sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas tamen altera ex arca altera ex virtute depromitur largitioque quae fit ex re familiari fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur qua quo in plures usus sis eo minus in multos uti possis.
- Traduzione

Paragrafo 53

At qui opera id est virtute et industria benefici et liberales erunt primum quo pluribus profuerint eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum. Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat quod largitione benivolentiam Macedonum consectetur: 'Quae te malum!' inquit 'ratio in istam spem induxit ut eos tibi fideles putares fore quos pecunia corrupisses? An tu id agis ut Macedones non te regem suum sed ministrum et praebitorem sperent fore?' Bene 'ministrum et praebitorem' quia sordidum regi melius etiam quod largitionem 'corruptelam ' dixit esse; fit enim deterior qui accipit atque ad idem semper expectandum paratior.
- Traduzione

Paragrafo 54

Hoc ille filio sed praeceptum putemus omnibus. Quam ob rem id quidem non dubium est quin illa benignitas quae constet ex opera et industria et honestior sit et latius pateat et possit prodesse pluribus. Non numquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum sed diligenter atque moderate. Multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam. quod libenter facias curare ut id diutius facere non possis? Atque etiam sequuntur largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperunt alienis bonis manus afferre coguntur. Ita cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint non tanta studia assequuntur eorum quibus dederunt quanta odia eorum quibus ademerunt.
- Traduzione

Paragrafo 55

Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris ut eam benignitas aperire non possit nec ita reseranda ut pateat omnibus; modus adhibeatur isque referatur ad facultates. Omnino meminisse debemus id quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam in proverbii consuetudinem venit largitionem fundum non habere. Etenim quis potest modus esse cum et idem qui consueverunt et idem illud alii desiderent. Omnino duo sunt genera largorum quorum alteri prodigi alteri liberales; prodigi qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res quarum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi liberales autem qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur vel in re quaerenda vel augenda.
- Traduzione

Letteratura Latina

Età Arcaica

Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica

Età Augustea

Approfondimenti ed Autori: Età Augustea

Età Cesariana

Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana

Età da Adriano al Medioevo

Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo

Età da Tiberio a Traiano

Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano

Note bibliografiche

Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche