Versione "Filippiche IV, 2" di Cicerone

Filippiche IV, 2

Traduzione de: "Filippiche IV, 2" di Cicerone

Autore: Cicerone

Pubblicato il: --

Quis est enim, qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? Ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum, quos Suessae, quos Brundisi occiderat, ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret. Quod autem praesidium erat salutis libertatisque vestrae, si C.Caesaris fortissimorum sui patris militum exercitus non fuisset? Cuius de laudibus et honoribus, qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur, mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur. Quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? Quem enim possumus appellare eum, contra quem qui exercitus ducunt, iis senatus arbitratur singulares exquirendos honores? Quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen, a quo populum Romanum generatum accepimus, non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? Nam, si ille non hostis, hos, qui consulem reliquerunt, hostes necesse est iudicemus. Praeclare et loco, Quirites, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium conprobavistis; qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt. Nec solum id animose et fortiter, sed considerate etiam sapienterque fecerunt; Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum civium atque optimorum. Huius Martiae legionis legio quarta imitata virtutem duce L.Egnatuleio, quem senatus merito paulo ante laudavit, C.Caesaris exercitum persecuta est.
- Traduzione

Letteratura Latina

Età Arcaica

Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica

Età Augustea

Approfondimenti ed Autori: Età Augustea

Età Cesariana

Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana

Età da Adriano al Medioevo

Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo

Età da Tiberio a Traiano

Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano

Note bibliografiche

Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche