Versione "Par. 68" di Cicerone

Par. 68

Traduzione de: "Par. 68" di Cicerone

Autore: Cicerone

Pubblicato il: --

Homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. Quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? Hunc sui cives e civitate eiecerunt: nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum. Qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, Maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliuerunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorumque hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloria sempiternam.
- Traduzione

Letteratura Latina

Età Arcaica

Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica

Età Augustea

Approfondimenti ed Autori: Età Augustea

Età Cesariana

Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana

Età da Adriano al Medioevo

Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo

Età da Tiberio a Traiano

Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano

Note bibliografiche

Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche