Autore: Cicerone
Pubblicato il: --
Qui autem bonam famam bonorum, quae sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium
quaerere debent et voluptates, non sibi. Sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re
publica tempestates, cum multis audacibus, improbis, nonnumquam etiam potentibus dimicandum. Haec audivimus de elarissimorum
virorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. Neque eos in laude positos videmus, qui incitarunt aliquando populi
animos ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et claros viros et bene de re publica
meritos in invidiam aliquam vocaverunt. Levis hos semper nostri homines et audacis et malos et perniciosos civis putaverunt. At
vero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis
audacium restiterunt, hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque imperi semper habiti sunt.
- Traduzione
Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica
Approfondimenti ed Autori: Età Augustea
Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana
Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo
Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano
Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche