Versione di Cornelio Nepote

Paragrafo 8

Traduzione della Versione "Paragrafo 8" di Cornelio Nepote

Testo Originale Latino

Postquam domum reditum est collegae eius hoc crimine accusabantur. Quibus ille permisit ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent. ut legi non oboedirent. Qua defensione illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat quod quid diceret non haberet. At ille in iudicium venit nihil eorum negavit quae adversarii crimini dabant omniaque quae collegae dixerant confessus est neque recusavit quo minus legis poenam subiret sed unum ab iis petivit ut in periculo suo inscriberent: Epaminondas a Thebanis morte multatus est quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios quos ante se imperatoren: nemo Boeotorum ausus fuit aspicere in acie quodque uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit eoque res utrorumque perduxit ut Thebani Spartam oppugnarent Lacedaemonii satis haberent si salvi esse possent neque prius bellare destitit quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit. Haec cum dixisset risus omnium cum hilaritate coortus est neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic a iudicio capitis maxima discessit gloria.

 

Traduzione Italiana

Dopo che si fu tornati in patria, i suoi colleghi vennero accusati con questo capo di incriminazione. Egli li autorizzò a trasferire su di sé tutta la colpa ed a sostenere che fu per il…Vedi tutto, clicca qui per la traduzione!