Versione di Eutropio

Attilio Regolo

Traduzione della Versione "Attilio Regolo" di Eutropio

Testo Originale Latino

Carthaginienses a Regulo duce, quem ceperant, petiverunt, ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret. Ille Roma cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Romanum et uxorem a complexu removit et senatui suasit, ne pax cum Poenis fieret; dixit enim illos fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti erant, redderentur. Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes non admiserunt. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum esse, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Afri- cam omnibus suppliciis extinctus est.

 

Traduzione Italiana

I Cartaginesi chiesero al comandante Regolo, che avevano catturato, di partire verso Roma e ottenere la pace dai Romani e fare lo scambio dei prigionieri. Essendo egli arrivato a RomaCondotto nel senato romano non fece…Vedi tutto, clicca qui per la traduzione!