Versione "Ars Amatoria, 3, 101-128" di Ovidio

Ars Amatoria, 3, 101-128

Traduzione de: "Ars Amatoria, 3, 101-128" di Ovidio

Autore: Ovidio

Pubblicato il: --

Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis Provenit, et culto stat seges alta solo. Forma dei munus: forma quota quaeque superbit? Pars vestrum tali munere magna caret. Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, Idaliae similis sit licet illa deae. Corpora si veteres non sic coluere puellae, Nec veteres cultos sic habuere viros; Si fuit Andromache tunicas induta valentes, Quid mirum? duri militis uxor erat. Scilicet Aiaci coniunx ornata venires, Cui tegumen septem terga fuere boum? Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, Et domiti magnas possidet orbis opes. Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: Alterius dices illa fuisse Iovis. Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, De stipula Tatio regna tenente fuit. Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, Quid nisi araturis pascua bubus erant? Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum Gratulor: haec aetas moribus apta meis. Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, Lectaque diverso litore concha venit: Nec quia decrescunt effosso marmore montes, Nec quia caeruleae mole fugantur aquae: Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos Rusticitas, priscis illa superstes avis.
- Traduzione

Letteratura Latina

Età Arcaica

Approfondimenti ed Autori: Età Arcaica

Età Augustea

Approfondimenti ed Autori: Età Augustea

Età Cesariana

Approfondimenti ed Autori: Età Cesariana

Età da Adriano al Medioevo

Approfondimenti ed Autori: Età da Adriano al Medioevo

Età da Tiberio a Traiano

Approfondimenti ed Autori: Età da Tiberio a Traiano

Note bibliografiche

Approfondimenti ed Autori: Note bibliografiche