Versione di Sallustio

Paragrafo 41

Traduzione della Versione "Paragrafo 41" di Sallustio

Testo Originale Latino

Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit scilicet ea quae res secundae amant lascivia atque superbia incessere. Ita quod in aduersis rebus optauerant otium postquam adepti sunt asperius acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas dignitatem populus libertatem in libidinem vertere sibi quisque ducere trahere rapere. Ita omnia in duas partis abstracta sunt res publica quae media fuerat dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium prouinciae magistratus gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea parentes aut parui liberi militum uti quisque potentiori confinis erat sedibus pellebantur. Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque invadere polluere et vastare omnia nihil pensi neque sancti habere quoad semet ipsa praecipitauit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio tarare oriri coepit.

 

Traduzione Italiana

Del resto, la divisione invalsa fra partito popolare e fazione nobiliare, con tutte le sue conseguenze negative, aveva avuto inizio in Roma pochi anni prima, causata dalla pace e dall'abbondanza di tutti quei beni che…Vedi tutto, clicca qui per la traduzione!