Versione del libro Varie

Un asino che si comporta...da cane

Traduzione della versione di latino dal libro "Varie"

Testo Originale Latino

asinus cotidie catellum videbat dominum lingua lingere et familiam eum donis cibisque ingurgitare.accepimus sic invidia motum asinum cogitavisse :"si canis…

Traduzione Italiana

asinus cotidie catellum videbat dominum lingua lingere et familiam eum donis cibisque ingurgitare.accepimus sic, invidia motum, asinum cogitavisse :"si canis immundissimus sic a domino meo et familia diligitur, quanto magis si obsequium illis fecero, diligar ego ,qui melior sum quam canis , atque ob multas res laudabilior et valde utilis: aqua sancti fontis alor,cibus mihi mundus datur,meliorem vitae condicionem maximumque honorem habere vehementer cupio". Cum harc asinus cogitaret, dominum videt limen intrantem. Cui occurens velociter et clamans prosiluit et ambosa pedes super humeros imposuit, eumque lingua lingens ungulisque vestem discerpens , dominum suo fatigat pondere. Clamore domini concitatur tota familia; fustes lapidasque arripiunt et super asinum insurgunt eumque ad praesepe lassum atque semivivum abiciunt.